- RATIONALIS
- RATIONALISin veterib. Inscriptionibus, apud Ammianum, aliosque medii aevi Scriptores, idem cum Procuratore: uti discimus ex Ael. Lampridio, in Alexandro Seu. c. 45. Ubi aliquos voluisse Rectores provinciis dare, vel Praepositos facere, vel Procuratores, id est, Rationales: et Commodo in Epist. ad Albinum, apud Capitolin. in Claudio, c. 2. Super hoc ad Procuratores meos literas misi, quas ipse signatas accipies signô Amazoniae, et cum opus fuerit, Rationalibus dabis. Nempe quos primi Procuratores Principum, eos equens aetas Rationales dixit. Vide infra in voce Rationes. Horum cum duo genera essent, Procuratorem Rei privatae seu Rationis privatae, qui etiam Dispensator rationis privatae dicitur in vetere Inscr. item Ratio privata, Graecis ἴδιος λόγος; a Severo Imperatore primum constitutum vult Spartianus; cum constet, iam sub Augusto rei vel rationis privatae Procuratorem fuisse cognitum, ut superius ostendimus. Quod enim Strabo, l. 17. munus Ἰδίου λόγου hoc fuisse narrat, ἐξετάζειν τὰ ἀδέςποτα καὶ τὰ ἐις Καίςαρα πίπτειν ὀφέιλοντα, curare, ut bona caduca ac vacantia fisco Caesaris adnecterentur; hoc omnino officium fuit eius, qui Procurator rei privatae dictus est, etiam posteriorem Imperator. aevô. Habuit autem hic Procurator vel Comes Rei privatae, ut postmodum dictus est, sub se Rationales et Magistros Rei privatae, qui in singulis provinciis rem Principis privatam curabant. Unde Rationalis Aegypti, Rationalis Africae et reliqui provinciarum Rationales, quos ἰδίους λόγοὺς vocat Strabo, suberant Comiti et Magistro rerum privatarum; qui etiam privati Principis Aerarii administrationem obibat. Procuratores vero rei privatae, Advocatos Fisci. Rationales rei privatae, non diu in officio mansisse, sed cito mutatos fuisse, docet idem Spartian. ibid. c. 46. Rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret etc. Vide Salmas. Not. ad loca cit. qui ad Spartianum in Hadriano etiam Consularem rerum privatarum, in vetere Inser. occurrere pro Rationali rei privatae, eosdemque Καθολικοὺς et horum officiales Καθολικιανοὺς, dictos esse, addit. Plura hanc in rem congessit Iac. Gothofredus in Notitia Dignitatum Cod. Theodosiani. Sed et Rationalis, de Monetariorum Praefecto; it. parte Mechanices, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.